Aller au contenu
📢 Please bear with us !
La Cathédrale
La Petite Église de l'Abbé Julio
« Plie mais ne rompt point ! »
COMMANDE TON KIT
✦ CONSTRUIS TON ÉGLISE EN KIT — GRATUIT · LIBRE · OPEN SOURCE ✦ ✦ CONSTRUIS TON ÉGLISE EN KIT ✦GRATUIT · LIBRE · OPEN SOURCE

Se connecter

Avec vos identifiants de membre de la Fraternité.

Mot de passe oublié ou changement

← Ecclesiastes

Ecclesiastes 6

Biblia SacraEcclesiastes › caput 6

1Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :

2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.

3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

5Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?

7Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.

8Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

9Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

Vulgata Clementina (1592) — S. Hieronymus ; éd. clémentine. Fons : seven1m/open-bibles. Domaine public